Jeremiah 33

Praedicit quod sicut peccatoribus vindicta, etc., usque ad donec a Romanis per totum orbem dispersi sint. . Ostendit quod per orationes prophetarum et sanctorum, qui fuerunt in plebe, Dominus placatus sit et revelaverit eis reversionem in terram suam, quae adhuc occulta latebat. Nunc autem dicitur: Quia imminentem captivitatem Dominus avertere noluit, ut primum solverent poenam peccati sui; postea vero reversionem non negavit, quam modo promittit. . etc. Ne desperent Judaei propter minas et captivitates futuras, restaurationis bona promittit, ut locus, qui desertus fuerat propter scelera habitatorum, propter correctionem et emendationem habitetur. . Greges Ecclesiae, scilicet de gentibus congregatae, etc., usque ad multi sunt qui ad fidem Christi et ovium suarum numerum pertinent. . De quibus Isaias: erit in novissimis diebus praeparatus mons domus Domini in vertice montium, etc. . Supra dixerat de creatione solis et lunae et stellarum, etc., usque ad Christi regnum et sacerdotium in aeternum manebit. . .
Copyright information for VulgGlossa